France

France

Quid credis illi accidere, qui magnas opes exaggerare quaerit omni vigilia, docto labori dulce praeponens lucrum ? Sed jam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon ad regem cum Dardaniae perductus foret, librum exarabo tertium Aesopi stilo honori et meritis dedicans illum tuis. Quem si leges laetabor ; sin autem minus, habebunt certe quo se oblectent posteri. Jacere vidit epotam amphoram, adhuc Falerna faece ex testa nobili odorem quae jucundum late spargeret. Hunc postquam totis avida traxit naribus : « O suavis anima, quale in te dicam bonum antehac fuisse, tales cum sint reliquiae ? » Hoc quo pertineat dicet qui me noverit.Panthera et pastores

No Comments

Sorry, the comment form is closed at this time.